THEODOSIAN CODE
BOOK XVI 5.40 ON HERETICS

   

And he causeth all, both small and great, rich and poor, free and bond, to receive a mark in their right hand, or in their foreheads: And that no man might buy or sell, save he that had the mark, or the name of the beast, or the number of his name.
Revelation 13:16–17

Theodosian Code:

16.5.40

Idem aaa. Senatori praefecto Urbi. 

pr. Quid de donatistis sentiremus, nuper ostendimus. Praecipue tamen manichaeos vel frygas sive priscillianistas meritissima severitate persequimur. Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. 

1. Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia quod in religionem divinam conmittitur, in omnium fertur iniuriam. 

2. Quos bonorum etiam publicatione persequimur, quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur. Quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. 

3. Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente. 

4. Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuique convicto relinquimus facultatem. 


The Theodosian Code - Translated by Clyde Pharr - 1952 Princeton University Press